11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

98 sfântul augustin

Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica

feriatus ab omni schola cum parentibus esse coepi, excesserunt caput

meum vepres libidinum, et nulla erat eradicans manus. Quin immo ubi

me ille pater in balneis vidit pubescentem et inquieta indutum adulescentia,

quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit,

gaudens vinulentia, in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et

creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae

in ima voluntatis suae. Sed matris in pectore iam inchoaveras templum

tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus,

et hoc recens, erat. Itaque illa exsiluit pia trepidatione ac tremore et

quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant

qui ponunt ad te tergum et non faciem.

6

Ei mihi! Et audeo dicere tacuisse te, Deus meus, cum irem abs te longius?

Itane tu tacebas tunc mihi? Et cuius erant nisi tua verba illa per matrem

meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quicquam

descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini

ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer maximeque ne adulterarem

cuiusquam uxorem.

Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem.

Illi autem tui erant, et nesciebam et te tacere putabam atque illam

loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me, a me,

filio eius, filio ancillae tuae, servo tuo. Sed nesciebam et praeceps ibam

tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris,

quoniam audiebam eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis,

quanto magis turpes essent, et libebat facere non solum libidine facti

verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego, ne

vituperarer, vitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer

perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abiectior, quo

eram innocentior, et ne vilior haberer, quo eram castior.

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!