11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

96 sfântul augustin

sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et

persuadere dictione.

caput iii

Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a

Madauris, in qua vicina urbe iam coeperam litteraturae atque oratoriae

percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis

sumptus praeparabantur animositate magis quam opibus patris,

municipis Thagastensis admodum tenuis.

Cui narro haec? Neque enim tibi, Deus meus: sed apud te narro haec

generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest

in istas meas litteras. Et ut quid hoc? Ut videlicet ego et quisquis haec

legit cogitemus, de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius

auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est?

Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem, patrem meum, quod

ultra vires rei familiaris suae impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti

studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe

opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non

satageret idem pater, qualis crescerem tibi aut quam castus essem, dummodo

essem disertus vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus

verus et bonus Dominus agri tui, cordis mei.

5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!