11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

78 sfântul augustin

martyrum, valentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines revocantes

nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.

caput xv

Exaudi, Domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina

tua neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus

eruisti me ab omnibus viis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes

seductiones, quas sequebar, et amem te validissime et amplexer manum

tuam totis praecordiis meis et eruas me ab omni temptatione usque in

finem. Ecce enim tu, Domine, rex meus et Deus meus, tibi serviat quidquid

utile puer didici, tibi serviat quod loquor et scribo et lego et numero,

quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis vanis

peccata delectationum mearum dimisisti mihi. Didici enim in eis multa

verba utilia; sed et in rebus non vanis disci possunt, et ea via tuta est, in

qua pueri ambularent.

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!