11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

718 sfântul augustin

Quid sequitur audiamus: verum tamen, inquit, bene fecistis communicantes

tribulationi meae. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt,

non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: in tribulatione dilatasti

mihi, quia et abundare et penuriam pati novit in te, qui confortas eum.

Scitis enim, inquit, etiam vos, Philippenses, quoniam in principio evangelii,

cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione

dati et accepti nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum

usibus meis misistis. Ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse

laetatur tamquam revivescente fertilitate agri.

Numquid propter usus suos, quia dixit: usibus meis misistis, numquid

propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse

sequitur dicens: non quia quaero datum, sed requiro fructum.

Didici a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est

res ipsa, quam dat, qui impertitur haec necessaria, veluti est nummus,

cibus, potus, vestimentum, tectum, adiutorium. Fructus autem bona et

recta voluntas datoris est. Non enim ait magister bonus: qui susceperit

prophetam tantum, sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum:

qui susceperit iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem

prophetae, iste mercedem iusti accipiet. Nec solum ait: qui calicem aquae

frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: tantum in nomine

discipuli, et sic adiunxit: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem

aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine

iusti, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Helias a vidua sciente,

quod hominem Dei pasceret et propter hoc pasceret; per corvum

autem dato pascebatur. Nec interior Helias, sed exterior pascebatur, qui

posset talis cibi egestate corrumpi.

41

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!