11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

704 sfântul augustin

mentis vestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem

proximum nec ex hominis melioris auctoritate viventes. Neque enim

dixisti: fiat homo secundum genus, sed: faciamus hominem ad imaginem et

similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit voluntas tua.

Ad hoc enim ille dispensator ille generans per evangelium filios, ne semper

parvulos haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foveret: reformamini,

inquit, in novitate mentis vestrae ad probandum vos, quae sit

voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. Ideoque non dicis:

fiat homo, sed: faciamus, nec dicis: secundum genus sed: ad imaginem et

similitudinem nostram. Mente quippe renovatus et conspiciens intellectam

veritatem tuam homine demonstratore non indiget, ut suum genus

imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae sit voluntas tua, quod

bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem videre

trinitatem unitatis vel unitatem trinitatis. Ideoque pluraliter dicto: „faciamus

hominem“ singulariter tamen infertur „et fecit Deus hominem“,

et pluraliter dicto: „ad imaginem nostram“, singulariter infertur: „ad imaginem

Dei“. Ita homo renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem

eius, qui creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda

sunt, ipse autem a nemine iudicatur.

caput xxiii

Quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris

et volatilium caeli et omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et

omnium repentium, quae repunt super terram. Hoc enim agit per mentis

intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus Dei. Alioquin homo in

33

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!