11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

694 sfântul augustin

Quaerebat dives ille a magistro bono, quid faceret, ut vitam aeternam

consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil

amplius – bonum est autem quia Deus est – dicat ei, ut, si vult venire ad

vitam, servet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae,

non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat,

ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem

proximi. Feci, inquit, haec omnia. Unde ergo tantae spinae, si terra fructifera

est? Vade, extirpa silvosa dumeta avaritiae, vende quae possides et

implere frugibus dando pauperibus et habebis thesaurum in caelis et sequere

Dominum, si vis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam

ille, qui novit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi

luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod

idem non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro

bono. Sed contristata est terra sterilis, et spinae offocaverunt verbum.

Vos autem, genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini

Dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi

pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius dividentes

inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras parvulorum,

sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole

candens eructet diei verbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti

verbum scientiae. Luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas,

quoniam ipsae illuminant eam pro modulo eius. Ecce enim tamquam

Deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo

sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt linguae divisae quasi ignis,

qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento

caeli verbum vitae habentia. Ubique discurrite, ignes sancti,

ignes decori. Vos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. Exaltatus

est, cui adhaesistis, et exaltavit vos. Discurrite et innotescite omnibus

gentibus.

25

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!