11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

692 sfântul augustin

operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera

linguarum, et haec omnia tamquam stellae. Omnia enim haec operatur

unus atque idem spiritus, dividens propria unicuique prout vult et faciens

apparere sidera in manifestatione ad utilitatem.

Sermo autem scientiae, qua continentur omnia sacramenta, quae variantur

temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae deinceps

tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo

candore sapientiae, quo gaudet praedictus dies, tantum in principio noctis

sunt. His enim sunt necessaria, quibus ille prudentissimus servus tuus

non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui sapientiam

loquitur inter perfectos.

Animalis autem homo tamquam parvulus in Christo lactisque potator, donec

reboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat

desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit.

Haec nobiscum disputas sapientissime, Deus noster, in libro tuo, firmamento

tuo, ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis

adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.

caput xix

Sed prius lavamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis vestris atque

a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. Discite bonum facere,

iudicate pupillo et iustificate viduam, ut germinet terra herbam pabuli et

lignum fructiferum, et venite, disputemus, dicit Dominus, ut fiant luminaria

in firmamento caeli, ut luceant super terram.

24

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!