11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

678 sfântul augustin

caput xii

Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: sancte, sancte,

sancte, Domine, Deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili

et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et fili et spiritus sancte,

quia et apud nos in Christo suo fecit Deus caelum et terram, spiritales et

carnales ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae,

invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur,

quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et iudicia tua sicut multa abyssus.

Sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit miseriam

nostram misericordia tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquabit

enim regnum caelorum. Paenitentiam agite; fiat lux. Et quoniam

conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui,

Domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos,

et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta

est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.

13

caput xiii

Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. Spe enim salvi facti sumus.

Spes autem, quae videtur, non est spes. Adhuc abyssus abyssum invocat,

sed iam in voce cataractarum tuarum. Adhuc et ille qui dicit: non potui

vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse nondum se

arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt,

extenditur et ingemescit gravatus, et sitit anima eius ad Deum vivum,

quemadmodum cervus ad fontes aquarum, et dicit: quando veniam?

Habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et invocat inferiorem

abyssum dicens: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini

in novitate mentis vestrae, et nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli

14

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!