11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

670 sfântul augustin

caput vii

Iam hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia

caritas tua diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est

nobis, et de spiritalibus docentem et demonstrantem supereminentem viam

caritatis et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem

scientiam caritatis Christi.

Ideoque ab initio supereminens superferebatur super aquas.

Cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum

et de sublevatione caritatis per spiritum tuum, qui superferabatur super

aquas? Cui dicam? Quomodo dicam? Mergimur et emergimus? Neque

enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid

dissimilius? Affectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens

inferius amore curarum et sanctitas tui attolens nos superius amore

securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superferebatur

super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit

anima nostra aquas quae sunt sine substantia.

8

caput viii

Defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicaverunt abyssum universae

spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio:

fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis oboediens intellegentia

caelestis civitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter

super omne mutabile. Alioquin et ipsum caelum caeli

tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in Domino.

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!