11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

668 sfântul augustin

Et tenebam iam patrem in Dei nomine, qui fecit haec, et filium in principii

nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens Deum meum, sicut

credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur

super aquas. Ecce trinitas Deus meus, pater et filius et spiritus

sanctus, creator universae creaturae.

caput vi

Sed quae causa fuerat, o lumen veridicum, tibi admoneo cor meum, ne

me vana doceat, discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem

caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum

caelum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum

tuum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? An quia oportebat

sic eum insinuari, ut diceretur superferri et non posset hoc dici, nisi prius

illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset intellegi? Nec

patri enim nec filio superferebatur nec superferri recte diceretur, si nulli

rei superferretur. Prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde

ille, quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur.

Cur ergo eum aliter insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!