11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

648 sfântul augustin

caput xxviii

Alii vero, quibus hoc verba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, vident

in eis latentes fructus et volitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt

eos.

Vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt, tua, Deus, aeterne

stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen

quicquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius voluntas,

quia id est quod tu nullo modo mutata vel quae antea non fuisset,

exorta voluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam

omnium sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per

similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum

cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive

maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos

pulchras variationes faciant aut patiantur.

Vident haec et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.

38

Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: in principio fecit Deus,

et respicit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius

itidem intendit in eam verba et principium intellegit exordium rerum

conditarum et sic accipit: in principio fecit, ac si diceretur: primo

fecit.

Atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in sapientia fecisti caelum

et terram, alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli

et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque

naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam

informem corporalis materiae terrae nomine.

39

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!