11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

644 sfântul augustin

caput xxvi

Et tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris

mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu

mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum

minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac

desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille

eoque loci me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae

litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus

profuturae et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium

falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae.

Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses – ex eadem namque massa

omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius? – vellem ergo,

si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus

adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis

modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum

creat Deus, tamquam excedentia vires suas dicta recusarent et

illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent,

eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent, et

si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intellegenda

deesset.

36

caput xxvii

Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora

spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum, qui per multa

37

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!