11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

542 sfântul augustin

caput v

Quomodo autem fecisti caelum et terram et quae machina tam grandis

operationis tuae? Non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore

arbitratu animae valentis imponere utcumque speciem, quam cernit in

semet ipsa interno oculo – et unde hoc valeret, nisi quia tu fecisti eam? – et

imponit speciem iam existenti et habenti, ut esset, veluti terrae aut lapidi

aut ligno aut auro aut id genus rerum cuilibet. Et unde ista essent, nisi

tu instituisses ea? Tu fabro corpus, tu animum membris imperitantem

fecisti, tu materiam, unde facit aliquid, tu ingenium, quo artem capiat et

videat intus quid faciat foris, tu sensum corporis, quo interprete traiciat

ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit,

ut ille intus consulat praesidentem sibi veritatem, an bene factum sit.

Te laudant haec omnia creatorem omnium. Sed tu quomodo facis ea?

Quomodo fecisti, Deus, caelum et terram? Non utique in caelo neque in

terra fecisti caelum et terram neque in aere aut in aquis, quoniam et haec

pertinent ad caelum et terram, neque in universo mundo fecisti universum

mundum, quia non erat, ubi fieret, antequam fieret, ut esset. Nec

manu tenebas aliquid, unde faceres caelum et terram: nam unde tibi hoc

quod tu non feceras, unde aliquid faceres? Quid enim est, nisi quia tu es?

Ergo dixisti et facta sunt atque in verbo tuo fecisti ea.

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!