11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

536 sfântul augustin

si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi valent stillae temporum.

Et olim inardesco meditari in lege tua et in ea tibi confiteri scientiam et

imperitiam meam, primordia illuminationis tuae et reliquias tenebrarum

mearum, quousque devoretur a fortitudine infirmitas. Et nolo in aliud

horae diffluant, quas invenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis

et intentionis animi et servitutis, quam debemus hominibus et quam non

debemus et tamen reddimus.

Domine Deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat

desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui vult esse

fraternae caritati: et vides in corde meo quia sic est. Sacrificem tibi famulatum

cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. Inops enim

et pauper sum, tu dives in omnes invocantes te, qui securus curam nostri

geris. Circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et

exteriora, labia mea. Sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar

in eis nec fallam ex eis. Domine, attende et miserere, Domine Deus meus,

lux caecorum et virtus infirmorum statimque lux videntium et virtus

fortium, attende animam meam et audi clamantem de profundo. Nam

nisi assint et in profundo aures tuae, quo ibimus? Quo clamabimus?

Tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transvolant. Largire

inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae neque adversus

pulsantes claudas eam. Neque enim frustra scribi voluisti tot paginarum

opaca secreta, aut non habent illae silvae cervos suos recipientes se in eas

et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. O

Domine perfice me et revela mihi eas. Ecce vox tua gaudium meum, vox

tua super affluentium voluptatum. Da quod amo: amo enim. Et hoc tu

dedisti. Ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem.

Confitear tibi quidquid invenero in libris tuis et audiam vocem laudis et

te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo

fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae civitatis

tuae.

3

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!