11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

494 sfântul augustin

caput xxx

Iubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum

et ambitione saeculi. Iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid,

quam concessisti, monuisti. Et quoniam dedisti, factum est, et antequam

dispensator sacramenti tui fierem. Sed adhuc vivunt in memoria mea, de

qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea

fixit, et occursatur mihi vigilanti quidem carentes viribus, in somnis autem

non solum usque ad delectationem, sed etiam usque ad consensionem

factumque simillimum. Et tantum valet imaginis illusio in anima

mea et in carne mea, ut dormienti falsa visa persuadeant quod vigilanti

vera non possunt. Numquid tunc ego non sum, Domine Deus meus? Et

tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum,

quo hinc ad soporem retranseo vel huc inde retranseo! Ubi est tunc ratio,

quae talibus suggestionibus resistit vigilans et, si res ipsas ingerantur,

inconcussus manet? Numquid clauditur cum oculis? Numquid sopitur

cum sensibus corporis? Et unde saepe etiam in somnis resistimus nostrique

propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum

talibus illecebris adhibemus assensum? Et tamen tantum interest, ut, cum

aliter accidit, evigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia

reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo

factum esse doleamus.

41

Numquid non potens est manus tua, Deus omnipotens, sanare omnes

languores animae meae atque abundantiore gratia tua lascivos motus

etiam mei soporis extinguere? Augebis, Domine, magis magisque in me

munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae visco expedita,

ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non

perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque

42

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!