11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

478 sfântul augustin

caput xx

Quomodo ergo te quaero, Domine? Cum enim te, Deum meum, quaero,

vitam beatam quaero. Quaeram te, ut vivat anima mea. Vivit enim corpus

meum de anima mea et vivit anima mea de te. Quomodo ergo quaero

vitam beatam? Quia non est mihi, donec dicam: „Sat est illic“. Ubi oportet

ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam

eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum

discendi incognitam, sive quam numquam scierim sive quam sic oblitus

fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. Nonne ipsa est beata vita,

quam omnes volunt et omnino qui nolit nemo est? Ubi noverunt eam,

quod sic volunt eam? Ubi viderunt ut amarent eam? Nimirum habemus

eam nescio quomodo. Et est alius quidam modus, quo quisque cum

habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. Inferiore modo

isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores

quam illi, qui nec re nec spe beati sunt. Qui tamen etiam ipsi nisi aliquo

modo haberet eam, non ita vellent beati esse: quos eos velle certissimum

est. Nescio quomodo noverunt eam ideoque habent eam in nescio qua

notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati

fuimus aliquando, utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus

peccavit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum miseria

nati sumus, non quaero nunc, sed quaero, utrum in memoria sit

beata vita. Neque enim amaremus eam, nisi nossemus. Audimus nomen

hoc et omnes rem ipsam nos appetere fatemur; non enim solo sono delectamur.

Nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat,

quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc

audierit, quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae

Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. Nota est

igitur omnibus, qui una voce si interrogari possent, utrum beati esse

vellent, sine ulla dubitatione velle responderent. Quod non fieret, nisi res

ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.

29

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!