11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

412 sfântul augustin

clanculo, aut quia ita eas invenerat locus et tempus litis, aut ne forte et

ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset.

At tu, Domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens

profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de

alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc advertit,

potentiae suae tribuat, si verbo eius alius corrigatur, quem vult corrigi.

caput ix

Educata itaque pudice ac sobrie potiusque a te subdita parentibus quam

a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita viro servivit

veluti Domino et sategit eum lucrari tibi loquens te illi moribus suis,

quibus eam pulchram faciebas et reverenter amabilem atque mirabilem

viro. Ita autem toleravit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito

haberet umquam simultatem. Expectabat enim misericordiam tuam super

eum, ut in te credens castificaretur.

Erat vero ille praeterea sicut benivolentia praecipuus, ita ira fervidus. Sed

noverat haec non resistere irato viro, non tantum facto, sed ne verbo

quidem. Iam vero refractum et quietum cum opportunum viderat, rationem

facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat.

Denique cum matronae multae, quarum viri mansuetiores erant, plagarum

19

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!