11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

408 sfântul augustin

caput viii

Qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et Evodium iuvenem

ex nostro municipio. Qui cum agens in rebus militaret, prior nobis

ad te conversus est et baptizatus et relicta militia saeculari accinctus in

tua. Simul eramus, simul habitaturi placito sancto.

Quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet servientes tibi: pariter

remeabamus in Africam. Et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater

defuncta est.

Multa praetereo, quia multum festino. Accipe confessiones meas et gratiarum

actiones, Deus meus, de rebus innumerabilibus, etiam in silentio.

Sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae

me parturivit et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam

lucem nascerer.

Non eius, sed tua dicam dona in eam. Neque enim se ipsa fecerat aut

educaverat se ipsam: tu creasti eam, nec pater, nec mater sciebat, qualis

ex eis fieret. Et erudivit eam in timore tuo virga Christi tui, regimen unici

tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae.

Nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat quantum

famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portaverat,

sicut dorso grandiuscularum puellarum parvuli portari solent. Cuius rei

gratia et propter senectam ac mores optimos in domo christiana satis a

dominis honorabatur. Unde etiam curam dominicarum filiarum commissam

diligenter gerebat et erat in eis cohercendis, cum opus esset, sancta

severitate vehemens atque in docendis sobria prudentia.

Nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime

alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat praecavens

consuetudinem malam et addens verbum sanum: „Modo aquam bibitis;

quia in potestate vinum non habetis; cum autem ad maritos veneritis,

17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!