11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

406 sfântul augustin

cordibus. Nimirum annus erat aut multo amplius, cum Iustina,

Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur

haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. Excubabat pia

plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mater mea,

ancilla tua, sollicitudinis et vigiliarum primas tenens, orationibus vivebat.

Nos adhuc frigidi a calore spiritus tui excitabamur tamen civitate attonita

atque turbata. Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem

orientalium partium, ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum

est: et ex illo in hodiernum retentum multis iam ac paene omnibus

gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.

Tunc memorato antistiti tuo per visum aperuisti quo loco laterent martyrum

cor pora Protasii et Gervasii, quae per tot annos incorrupta in

thesauro secreti tui reconderas, unde oportune promeres ad cohercendam

rabiem femineam, sed regiam. Cum enim propalata et effossa digno cum

honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos immundi

vexabat spiritus confessis eisdem daemonibus sanabantur, verum

etiam quidam plures annos caecus civis civitatique notissimus, cum populi

tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exilivit eoque

se ut duceret suum ducem rogavit. Quo perductus impetravit admitti, ut

sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum.

Quod ubi fecit atque admovit oculis, confestim aperti sunt. Inde

fama discurrens, inde laudes tuae ferventes, lucentes, inde illius inimicae

animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen

furore compressus est.

Gratias tibi, Deus meus! Unde et quo duxisti recordationem meam, ut

haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? Et tamen

tunc, cum ita flagraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te;

ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum olim suspirans tibi et

tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!