11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

404 sfântul augustin

puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. Tu bene

feceras eum. Annorum erat ferme quindecim et ingenio praeveniebat

multos graves et doctos viros. Munera tua tibi confiteor, Domine Deus

meus, creator omnium et multum potens formare nostra deformia: nam

ego in illo puero praeter delictum nihil habebam. Quod enim et nutriebatur

a nobis in disciplina tua, tu inspiraveras nobis, nullus alius: munera

tua tibi confiteor.

Est liber noster, qui inscribitur de Magistro. Ipse ibi mecum loquitur. Tu

scis illius esse sensa omnia, quae inseruntur ibi ex persona collocutoris

mei, cum esset in annis sedecim. Multa eius alia mirabiliora expertus sum.

Horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium miraculorum

opifex?

Cito de terra abstulisti vitam eius, et securior eum recordor non timens

quicquam pueritiae nec adulescentiae nec omnino homini illi.

Sociavimus eum coaevum nobis in gratia tua, educandum in disciplina

tua: et baptizati sumus et fugit a nobis sollicitudo vitae praeteritae.

Nec satiabar illis diebus dulcitudine mirabili, considerare altitudinem consilii

tui super salutem generis humani. Quantum flevi in hymnis et canticis

tuis suave sonantis ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae

influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat

inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis.

caput vii

Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et

exhortationis celebrare magno studio fratrum concinentium vocibus et

15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!