11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

394 sfântul augustin

coniugalis, Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. Quod de

tam proximo poterat et erat iam iamque facturus, cum ecce evoluti sunt

dies illi tandem. Nam longi et multi videbantur prae amore libertatis

otiosae ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesivi

vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram.

caput iv

Et venit dies, quo etiam actu solverer a professione rhetorica, unde iam

cogitatu solutus eram. Et factum est, eruisti linguam meam, unde iam

erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens profectus in villam cum

meis omnibus.

Ibi quid egerim in litteris iam quidem servientibus tibi, sed adhuc superbiae

scholam tamquam in pausatione anhelantibus testantur libri disputati

cum praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae autem cum

absente Nebridio, testantur epistulae.

Et quando mihi sufficiat tempus conmemorandi omnia magna erga nos

beneficia tua in illo tempore praesertim ad alia maiora properanti?

Revocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, Domine, confiteri

tibi, quibus internis me stimulis perdomueris et quemadmodum me complanaveris

humiliatis montibus et collibus cogitationum mearum et tortuosa

mea direxeris et aspera lenieris quoque modo ipsum etiam Alypium,

fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, Domini et salvatoris

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!