11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

376 sfântul augustin

Ita etiam, cum aeternitas delectat superius et temporalis boni voluptas

retentat inferius, eadem anima est non tota voluntate illud aut hoc volens

et ideo discerpitur gravi molestia, dum illud veritate praeponit, hoc familiaritate

non ponit.

caput xi

Sic aegrotabam et excruciabar accusans memet ipsum solito acerbius nimis

ac volvens et versans me in vinculo meo, donec abrumperetur totum,

quo iam exiguo tenebar. Sed tenebar tamen. Et instabas tu in occultis

meis, Domine, severa misericordia flagella ingeminans timoris et pudoris,

ne rursus cessarem et non abrumperetur id ipsum exiguum et tenue, quod

remanserat, et revalesceret iterum et me robustius alligaret.

Dicebam enim apud me intus: „Ecce modo fiat, modo fiat“, et cum verbo

iam ibam in placitum. Iam paene faciebam, et non faciebam, nec relabebar

tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam. Et item

conabar et paulo minus ibi eram et paulo minus, iam iamque attingebam

et tenebam: et non ibi eram nec attingebam nec tenebam, haesitans mori

morti et vitae vivere, plusque in me valebat deterius inolitum, quam

melius insolitum, punctumque ipsum temporis, quo aliud futurus eram,

quanto propius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed

non recutiebat retro nec avertebat, sed suspendebat.

25

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!