11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

370 sfântul augustin

caput ix

Unde hoc monstrum? Et quare istuc? Luceat misericordia tua, et interrogem,

si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et

tenebrosissimae contritiones filiorum Adam. Unde hoc monstrum? Et

quare istuc? Imperat animus corpori, et paretur statim: imperat animus

sibi, et resistitur. Imperat animus, ut moveatur manus, et tanta est facilitas,

ut vix a servitio discernatur imperium: et animus animus est, manus

autem corpus est. Imperat animus, ut velit animus, nec alter est nec facit

tamen. Unde hoc monstrum? Et quare istuc? Imperat, inquam, ut velit,

qui non imperaret, nisi vellet, et non fit quod imperat.

Sed non ex toto vult: non ergo ex toto imperat. Nam in tantum imperat,

in quantum vult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non

vult, quoniam voluntas imperat, ut sit voluntas, nec alia sed ipsa. Non

itaque plena imperat; ideo non est, quod imperat. Nam si plena esset, nec

imperaret, ut esset, quia iam esset. Non igitur monstrum partim velle,

partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit veritate

sublevatus, consuetudine praegravatus. Et ideo sunt duae voluntates, quia

una earum tota non est et hoc adest alteri, quod deest alteri.

21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!