11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

364 sfântul augustin

Tunc vero quanto ardentius amabam illos, de quibus audiebam salubres

affectus, quod se totos tibi sanandos dederant, tanto exsecrabilius me

comparatum eis oderam, quoniam multi mei anni mecum effluxerant –

forte duodecim anni – ex quo ab undevicensimo anno aetatis meae lecto

Ciceronis Hortensio excitatus eram studio sapientiae et differebam contempta

felicitate terrena ad eam investigandam vacare, cuius non inventio,

sed vel sola inquisitio iam praeponenda erat etiam inventis thesauris

regnisque gentium et ad nutum circumfluentibus corporis voluptatibus.

At ego adulescens miser valde, miser in exordio ipsius adulescentiae,

etiam petieram a te castitatem et dixeram: „Da mihi castitatem et continentiam,

sed noli modo.“ Timebam enim, ne me cito exaudires et cito

sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam extingui.

Et ieram per vias pravas superstitione sacrilega non quidem certus in ea,

sed quasi praeponens eam ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice

oppugnabam.

17

Et putaveram me propterea differre de die in diem contempta spe saeculi

te solum sequi, quia non mihi apparebat certum aliquid, quo dirigerem

cursum meum. Et venerat dies, quo nudarer mihi et increparet in conscientia

mea: „Ubi est lingua? Nempe tu dicebas propter incertum verum

nolle te abicere sarcinam vanitatis. Ecce iam certum est, et illa te adhuc

premit umerisque liberioribus pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo

adtriti sunt nec decennio et amplius ista meditati.“

Ita rodebar intus et confundebar pudore horribili vehementer, cum

Ponticianus talia loqueretur. Terminato autem sermone et causa, qua

venerat, abiit ille, et ego ad me. Quae non in me dixi? Quibus sententiarum

verberibus non flagellavi animam meam, ut sequeretur me conantem

post te ire? Et renitebatur, recusabat et non se excusabat. Consumpta

erant et convicta argumenta omnia: remanserat muta trepidatio et quasi

mortem reformidabat restringi a fluxu consuetudinis, quo tabescebat in

mortem.

18

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!