11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

362 sfântul augustin

Et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicaverunt

etiam ipsae virginitatem tibi.

caput vii

Narrabat haec Ponticianus. Tu autem, Domine, inter verba eius retorquebas

me ad me ipsum, auferens me a dorso meo, ubi me posueram,

dum nollem me attendere, et constituebas me ante faciem meam, ut viderem,

quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et

ulcerosus. Et videbam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. Et si

conabar a me avertere aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me

rursus opponebas mihi et impingebas me in oculos meos, et invenirem

iniquitatem meam et odissem. Noveram eam, sed dissimulabam et cohibebam

et obliviscebar.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!