11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

356 sfântul augustin

in longum ibat. Frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem,

cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae et captivum

me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat. Lex enim peccati est

violentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam invitus animus eo

merito, quo in eam volens illabitur. Miserum ergo me quis liberaret de

corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum, Dominum nostrum?

caput vi

Et de vinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et

saecularium negotiorum servitute quemadmodum exemeris, narrabo et

confitebor nomini tuo, Domine, adiutor meus et redemptor meus.

Agebam solita crescente anxitudine et cotidie suspirabam tibi, frequentabam

ecclesiam tuam, quantum vacabat ab eis negotiis, sub quorum

pondere gemebam. Mecum erat Alypius otiosus ab opere iuris peritorum

post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum consilia venderet,

sicut ego vendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest.

Nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo

Verecundo, Mediolanensi et civi et grammatico, subdoceret, vehementer

desideranti et familiaritatis iure flagitanti de numero nostro

fidele adiutorium, quo indigebat nimis. Non itaque Nebridium cupiditas

commodorum eo traxit – maiora enim posset, si vellet, de litteris agere

– sed officio benivolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus

dulcissimus et mitissimus. Agebat autem illud prudentissime cavens innotescere

personis secundum hoc saeculum maioribus, devitans in eis

omnem inquietudinem animi, quem volebat habere liberum et quam

13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!