11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

346 sfântul augustin

Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice

professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem

tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas

insanorum? Itaque ubi ascendit, ut redderet, omnes sibimet invicem,

quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen eius strepitu gratulationis.

Quis autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum

collaetantium: „Victorinus, Victorinus“. Cum sonuerunt exultatione,

quia videbant eum, et cito siluerunt intentione, ut audirent eum.

Pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omnes

rapere intro in cor suum. Et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium

manus erant.

caput iii

Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae

animae et de maiore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset

aut periculum minus fuisset? Et enim tu quoque, misericors pater, plus

gaudes de uno paenitente quam de nonaginta novem iustis, quibus non opus

est paenitentia. Et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus

quam exultantibus pastoris umeris reportetur ovis, quae erraverat, et

drachma referatur in thesauros tuos collaetantibus vicinis mulieri, quae

invenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis domus tuae, cum legitur

in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat et revixit, perierat

et inventus est. Gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate

sanctis. Nam tu semper idem, qui ea quae non semper nec eodem modo

sunt eodem modo semper nosti omnia.

6

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!