11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

344 sfântul augustin

Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam scripturam omnesque christianas

litteras investigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat Simpliciano

non palam, sed secretius et familiarius: „Noveris iam me esse christianum?“.

Et respondebat ille: „Non credam nec deputabo te inter christianos,

nisi in ecclesia Christi videro.“ Ille autem irridebat dicens: „Ergo

parietes faciunt christianos?“ et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum,

et Simplicianus illud saepe respondebat et saepe ab illo parietum irrisio

repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere, superbos daemonicolas,

quorum ex culmine Babylonicae dignitatis quasi ex cedris Libani,

quas nondum contriverat Dominus, graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur.

Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuitque

negari a Christo coram angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus

confiteri, reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis

humilitatis verbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum

daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit vanitati et

erubuit veritati subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat:

„Eamus in ecclesiam: christianus volo fieri.“ At ille non se capiens laetitia

perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionis sacramentis,

non multo post etiam nomen dedit, ut per baptismum regenereratur

mirante Roma, gaudente ecclesia. Superbi videbant et irascebantur, dentibus

suis stridebant et tabescebant: servo autem tuo Dominus Deus erat

spes eius et non respiciebat in vanitates et insanias mendaces.

Denique ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis

conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore in conspectu populi

fidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam,

oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut

nonnulis, qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat; illum

autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri.

5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!