11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

282 sfântul augustin

tuum manet in aeternum. Ex quo consilio deridebas nostra et tua praeparabas

nobis daturus escam in oportunitate et aperturus manum atque impleturus

animas nostras benedictione.

caput xv

Interea mea peccata multiplicabantur, et avulsa a latere meo tamquam

impedimento coniugii cum qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat,

concisum et vulneratum mihi erat et trahebat sanguinem. Et illa in

Africam redierat vovens tibi alium se virum nescituram, relicto apud me

naturali ex illa filio meo.

At ego infelix nec feminae imitator, dilationis impatiens, tamquam post

biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed

libidinis servus eram, procuravi aliam, non utique coniugem, quo

tamquam sustentaretur et perduceretur vel integer vel auctior morbus

animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium.

Nec sanabatur vulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat,

sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat et quasi frigidius,

sed desperatius dolebat.

25

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!