11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

276 sfântul augustin

posse esse continentem, nisi tu dederis. Utique dares, si gemitu interno

pulsarem aures tuas et fide solida in te iactarem curam meam.

caput xii

Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda cantans nullo modo nos

posse securo otio simul in amore sapientiae vivere, sicut iam diu desideraremus,

si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita

ut mirum esset, quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu

adulescentiae suae, sed non haeserat magisque doluerat et spreverat et

deinde iam continentissime vivebat.

Ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam

et promeruissent Deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos.

A quorum ego granditate quidem animi longe aberam et deligatus

morbo carnis mortifera suavitate trahebam catenam meam solvi timens

et quasi concusso vulnere repellens verba bene suadentis tamquam manum

solventis.

Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens et innectebat

atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via eius, quibus

illi honesti et expediti pedes implicarentur.

21

Cum enim me ille miraretur, quem non parvi penderet, ita haerere visco

illius voluptatis, ut me affirmarem, quotienscumque inde inter nos quaeremus,

caelibem vitam nullo modo posse degere atque ita me defenderem,

cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud,

quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne meminisset

quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes

22

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!