11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

272 sfântul augustin

caput xi

Et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset

ab undevicensimo anno aetatis meae, quo fervere coeperam studio sapientiae,

disponens ea inventa relinquere omnes vanarum cupiditatum spes

inanes et insanias mendaces. Et ecce iam tricenariam aetatem gerebam in

eodem luto haesitans aviditate fruendi praesentibus fugientibus et dissipantibus

me, dum dico: „Cras inveniam; ecce manifestum apparebit, et

tenebo; ecce Faustus veniet et exponet omnia. O, magni viri Academici!

Nihil ad agendam vitam certi comprehendi potest. Immo quaeramus

diligentius et non desperemus. Ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis,

quae absurda videbantur, et possunt aliter atque honeste intellegi.

Figam pedes in eo gradu, in quo puer a parentibus positus eram,

donec inveniatur perspicua veritas. Sed ubi quaeretur? Quando quaeretur?

Non vacat Ambrosio, non vacat legere. Ubi ipsos codices quaerimus?

Unde aut quando comparamus? A quibus sumimus? Deputentur tempora,

distribuantur horae pro salute animae. Magna spes oborta est: non

docet catholica fides, quod putabamus et vani accusabamus.

Nefas habent docti eius credere Deum figura humani corporis terminatum.

Et dubitamus pulsare, quo aperiantur cetera? Antemeridianis horis

discipuli occupant; ceteris quid facimus? Cur non id agimus? Sed quando

salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? Quando

praeparamus quod emant scholastici? Quando reparamus nos ipsos relaxando

animo ab intentione curarum?

18

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!