11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

270 sfântul augustin

Nebridius etiam, qui relicta patria vicina Carthagini atque ipsa Carthagine,

ubi frequentissimus erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non

secutura matre nullam ob aliam causam Mediolanium venerat, nisi ut

mecum viveret in flagrantissimo studio veritatis atque sapientiae, pariter

suspirabat pariterque fluctuabat beatae vitae inquisitor ardens et quaestionum

difficillimarum scrutator acerrimus. Et erant ora trium egentium

et inopiam suam sibimet invicem anhelantium et ad te expectantium, ut

dares eis escam in tempore oportuno. Et in omni amaritudine, quae nostros

saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis finem,

cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et aversabamur gementes et dicebamus:

„Quamdiu haec?“ Et hoc dicebamus et dicentes non relinquebamus

ea, quia non elucebat certum aliquid, quod illis relictis apprehenderemus.

17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!