11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

268 sfântul augustin

caput x

Hunc ergo Romae inveneram, et adhaesit mihi fortissimo vinculo mecumque

Mediolanium profectus est, ut nec me desereret et de iure, quod

didicerat, aliquid ageret secundum votum magis parentum quam suum.

Et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis miraretur

eos, qui aurum innocentiae praeponerent. Temptata est quoque eius indoles

non solum illecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris.

Romae adsidebat comiti largitionum Italicianarum. Erat eo tempore quidam

potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori

subditi erant. Voluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod

esset per leges illicitum; restitit Alypius. Promissum est praemium: irrisit

animo. Praetentae minae: calcavit mirantibus omnibus inusitatam animam,

quae hominem tantum et innumerabilibus praestandi nocendique

modis ingenti fama celebratum vel amicum non optaret vel non formidaret

inimicum. Ipse autem iudex, cui consiliarius erat, quamvis et ipse fieri

nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam transferens ab eo

se non permitti adserebat, quia et re vera, si ipse faceret, iste discederet.

Hoc solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis

codices sibi conficiendos curaret, sed consulta iustitia deliberationem

in melius vertit utiliorem iudicans aequitatem, qua prohibebatur,

quam potestatem, qua sinebatur. Parvum est hoc; sed qui in parvo fidelis

est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae veritatis

ore processit: si in iniusto mamona fideles non fuistis, verum quis dabit

vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis?

Talis tunc ille inhaerebat mihi mecumque nutabat in consilio, quisnam

esset tenendus vitae modus.

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!