11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

266 sfântul augustin

vidit abeuntem et causam scire cupiens ingressus est locum et inventam

securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui missi erant,

reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti venerant: tenent,

adtrahunt, congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum

se comprehendisse gloriantur, et inde offerendus iudiciis ducebatur.

Sed hactenus docendus fuit. Statim enim, Domine, adfuisti innocentiae,

cuius testis eras tu solus. Cum enim duceretur vel ad custodiam vel ad

supplicium, fit eis obviam quidam architectus, cuius maxima erat cura

publicarum fabricarum. Gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui solebant

in suspicionem venire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut

quasi tandem iam ille cognosceret, a quibus haec fierent.

Verum autem viderat homo saepe Alypium in domo cuiusdam senatoris,

ad quem salutandum ventitabat, statimque cognitum manu apprehensa

semovit a turbis et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audivit

omnesque tumultuantes, qui aderant, et minaciter frementes iussit

venire secum. Et venerunt ad domum illius adulescentis, qui rem commiserat.

Puer vero erat ante ostium et tam parvus erat, ut nihil exinde

Domino suo metuens facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro

fuit pedisecus. Quem posteaquam recoluit Alypius, architecto intimavit.

At ille securim demostravit puero quaerens ab eo, cuius esset. Qui confestim

„nostra“ inquit; deinde interrogatus aperuit cetera.

Sic in illam domum translata causa confusisque turbis, quae de illo triumphare

iam coeperant, futurus dispensator verbi tui et multarum in ecclesia

tua causarum examinator experientior instructiorque discessit.

15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!