11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

260 sfântul augustin

captivasset insania, scis tu, Deus noster, quod tunc de Alypio ab illa peste

sanando non cogitaverim. At ille in se rapuit meque illud non nisi propter

se dixisse credidit et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit

honestus adulescens ad suscensendum sibi et ad me ardentius

diligendum.

Dixeras enim tu iam olim et innexueras litteris tuis: corripe sapientem, et

amabit te. At ego illum non corripueram, sed utens tu omnibus et scientibus

et nescientibus ordine quo nosti – et ille ordo iustus est – de corde

et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae

adureres tabescentem ac sanares. Taceat laudes tuas qui miserationes tuas

non considerat, quae tibi de medullis meis confitentur.

Etenim vero ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter

demergebatur et cum mira voluptate caecabatur, et excussit animum forti

temperantia, et resiluerunt omnes circensium sordes ab eo ampliusque

illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro

uteretur: cessit ille atque concessit. Et audire me rursus incipiens illa

mecum superstitione involutus est amans in manichaeis ostentationem

continentiae, quam veram et germanam putabat. Erat autem illa vecors

et seductoria, pretiosas animas captans nondum virtutis altitudinem scientes

tangere et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque

virtutis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!