11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

254 sfântul augustin

caput vi

Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu irridebas. Patiebar in eis cupiditatibus

amarissimas difficultates te propitio tanto magis, quanto minus

sinebas mihi dulcescere quod non eras tu.

Vide cor meum, Domine, qui voluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi.

Nunc tibi inhaereat anima mea, quam de visco tam tenaci mortis exuisti.

Quam misera erat! Et sensum vulneris tu pungebas, ut relictis omnibus

converteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia,

converteretur et sanaretur.

Quam ergo miser eram et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam

die illo, quo, cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer,

et mentienti faveretur ab scientibus easque curas anhelaret cor

meum et cogitationum tabificarum febribus aestuaret, transiens per quendam

vicum Mediolanensem animadverti pauperem mendicum, iam,

credo, saturum, iocantem atque laetantem. Et ingemui et locutus sum

cum amicis, qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum,

quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus tunc laborabam, sub

stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam et trahendo exaggerans

nihil vellemus aliud nisi ad securam laetitiam pervenire, quo nos

mendicus ille iam praecessisset numquam illuc fortasse venturos. Quod

enim iam ille pauculis et emendicatis nummulis adeptus erat, ad hoc ego

tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad laetitiam scilicet

temporalis felicitatis. Non enim verum gaudium habebat: sed et ego illis

ambitionibus multo falsius quaerebam. Et certe ille laetabatur, ego anxius

eram, securus ille, ego trepidus. Et si quisquam percontaretur me, utrum

mallem exultare an metuere, responderem: „exultare“; rursus si interrogaret,

utrum me talem mallem, qualis ille, an qualis ego tunc essem, me

ipsum curis timoribusque confectum eligerem, sed perversitate; numquid

veritate? Neque enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram,

quoniam non inde gaudebam, sed placere inde quaerebam hominibus,

non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. Propterea et baculo disciplinae

tuae confringebas ossa mea.

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!