11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

246 sfântul augustin

Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus

filiis tuis, quos de matre catholica per gratiam regenerasti, non

sic intellegi, ut humani corporis forma te determinatum crederent atque

cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis substantia, ne quidem

tenuiter atque in aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non

me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum

figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea

quae debebam quaerendo discere, accusando dixeram. Tu autem, altissime

et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia

maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam locorum es, non

es utique forma ista corporea, tamen fecisti hominem ad imaginem tuam,

et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est.

caput iv

Cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem,

quomodo credendum esset, non insultans opponerem, quasi

ita creditum esset. Tanto igitur acrior cura rodebat intima mea, quid certi

retinerem, quanto me magis pudebat tam diu illusum et decep tum promissione

certorum puerili errore et animositate tam multa incerta quasi

certa garrisse. Quod enim falsa essent, postea mihi claruit. Certum tamen

erat, quod incerta essent et a me aliquando pro certis habita fuissent, cum

catholicam tuam caecis contentionibus accusarem, etsi nondum compertam

vera docentem, non tamen ea docentem, quae graviter accusabam.

Itaque confundebar et convertebar et gaudebam, Deus meus, quod

5

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!