11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

244 sfântul augustin

temptamenta quid luctaminis haberet quidve solaminis in adversis, et

occultum os eius, quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane

tuo ruminaret, nec conicere noveram nec expertus eram.

Nec ille sciebat aestus meos nec foveam periculi mei. Non enim quaerere

ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab eius

aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus

serviebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat,

aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum.

Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur,

vox autem et lingua quiescebant. Saepe, cum adessemus – non enim

vetabatur quisquam ingredi aut ei venientem nuntiari mos erat – sic eum

legentem vidimus tacite et aliter numquam sedentesque in diuturno silentio

(quis enim tam intento esse oneri auderet?) discedebamus et coniectabamus

eum parvo ipso tempore, quod reparandae menti suae

nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum nolle in aliud

avocari et cavere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius

posuisset ille quem legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus

difficilioribus dissertare quaestionibus atque huic operi temporibus impensis

minus quam vellet voluminum evolveret, quamquam et causa

servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite

legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat.

Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam

sancto oraculo tuo, pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum.

Aestus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant

nec umquam inveniebant. Et eum quidem in populo verbum

veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam, et magis magisque

mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi

deceptores nostri adversus divinos libros innectebant, posse dissolvi.

4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!