11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

206 sfântul augustin

pietas autem tibi confiteri. Unde ille devius ad hoc ista multum locutus

est, ut convictus ab eis, qui ista vere didicissent, quis esset eius sensus in

ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. Non enim parvi se

aestimari voluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium

tuorum, auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus

est. Itaque cum de caelo ac stellis et de solis ac lunae motibus falsa

dixisse deprehenderetur, quamvis ad doctrinam religionis ista non pertineant,

tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum

ignorata, sed etiam falsa tam vesana superbiae vanitate diceret, ut ea

tamquam divinae personae tribuere sibi niteretur.

Cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem

et aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem

nec illi obesse video, cum de te, Domine creator omnium, non cre dat

indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. Obest autem,

si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius

affirmare audeat quod ignorat. Sed etiam talis infirmitatis in fidei

cunabulis a caritate matre sustinetur, donec assurgat novus homo in virum

perfectum et circumferri non possit omni vento doctrinae.

In illo autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus

illa suaderet, ita fieri ausus est, ut qui eum sequerentur non quemlibet

hominem, sed spiritum tuum sanctum se sequi arbitrarentur, quis tantam

dementiam, sicubi falsa dixisse convinceretur, non detestandam longeque

abiciendam esse iudicaret?

Sed tamen nondum liquido compereram, utrum etiam secundum eius

verba vicissitudines longiorum et breviorum dierum atque noctium et

ipsius noctis et diei et deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris

legeram, posset exponi, ut, si forte posset, incertum quidem mihi fieret,

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!