11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

170 sfântul augustin

caput viii

Non vacant tempora nec otiose volvuntur per sensus nostros: faciunt in

animo mira opera. Ecce veniebant et praeteriebant de die in diem et veniendo

et praetereundo inserebant mihi spes alias et alias memorias et

paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat

dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae

tamen alio rum dolorum. Nam unde me facillime et in intima dolor ille

penetraverat, nisi quia fuderam in harenam animam meam diligendo

moriturum acsi non moriturum?

Maxime quippe me reparabant atque recreabant aliorum amicorum solacia,

cum quibus amabam quod pro te amabam, et hoc erat ingens fabula

et longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur

mens nostra pruriens in auribus. Sed illa mihi fabula non moriebatur, si

quis amicorum meorum moreretur. Alia erant, quae in eis amplius capiebant

animum, colloqui et corridere et vicissim benivole obsequi, simul

legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari, dissentire interdum

sine odio tamquam ipse homo secum atque ipsa rarissima dissensione

condire consensiones plurimas, docere aliquid invicem aut discere

ab invicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere venientes cum

laetitia: his atque huius modi signis a corde amantium et redamantium

procedentibus per os, per linguam, per oculos et mille motus gratissimos

quasi fomitibus conflare animos et ex pluribus unum facere.

13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!