11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

160 sfântul augustin

castus, irridens totum illud divinationis genus, persuadere mihi potuerunt,

ut haec abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum movebat

auctoritas et nullum certum quale quaerebam documentum adhuc inveneram,

quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis consultis vera

dicerentur, forte vel sorte, non arte inspectorum siderum dici.

caput iv

In illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere

coeperam, comparaveram amicum societate studiorum nimis carum,

coaevum mihi et conflorentem flore adulescentiae. Mecum puer creverat

et pariter in scholam ieramus pariterque luseramus. Sed nondum erat sic

amicus, quamquam ne tunc quidem sic, uti est vera amicitia, quia non

est vera, nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes tibi caritate diffusa in

cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed tamen dulcis

erat nimis, cocta fervore parilium studiorum.

Nam et a fide vera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat

deflexeram eum in superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas me

plangebat mater. Mecum iam errabat in animo ille homo, et non poterat

anima mea sine illo. Et ecce tu imminens dorso fugitivorum tuorum,

Deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te

miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset

annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius vitae

meae.

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!