11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

148 sfântul augustin

quod videndum fuit – quod ego certe, antequam dixisset, non videram –

etiam tum fuisse commotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium

tanto post futurum ad consolationem tunc praesentis sollicitudinis

tanto ante praedictum est.

Nam novem ferme anni secuti sunt, quibus ego in illo limo profundi ac

tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et gravius alliderer, volutatus

sum, cum tamen illa vidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem

spe alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus

orationum suarum de me plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum

preces eius, et me tamen dimittebas adhuc volvi et involvi illa caligine.

caput xii

Et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. Nam et multa praetereo,

propter quod propero ad ea quae me magis urguent confiteri tibi,

et multa non memini.

Dedisti ergo alterum per sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum

in ecclesia et exercitatum in libris tuis. Quem cum illa femina rogasset,

ut dignaretur mecum colloqui et refellere errores meos et dedocere

me mala ac docere bona – faciebat enim hoc, quos forte idoneos invenisset

– noluit ille, prudenter sane, quantum sensi postea. Respondit enim

me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem novitate haeresis illius

et nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa

indicaverat ei. „Sed“, inquit, „sine illum ibi. Tantum roga pro eo

Dominum: ipse legendo reperiet, quis ille sit error et quanta impietas“.

Simul etiam narravit se quoque parvulum a seducta matre sua datum

fuisse manichaeis, et omnes paene non legisse tantum verum etiam

21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!