11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

144 sfântul augustin

Fiunt enim omnia a servientibus tibi vel ad exhibendum, quod ad praesens

opus est, vel ad futura praenuntianda.

caput x

Haec ego nesciens irridebam illos sanctos servos et prophetas tuos. Et

quid agebam, cum irridebam eos, nisi ut irriderer abs te sensim atque

paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem ficum plorare, cum decerpitur,

et matrem eius arborem lacrimis lacteis? Quam tamen ficum si

comedisset aliquis „sanctus“ alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret

visceribus et anhelaret de illa angelos, immo vero particulas Dei

gemendo in oratione atque ructando: quae particulae summi et veri Dei

ligatae fuissent in illo pomo, nisi „electi sancti“ dente ac vente solverentur.

Et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae

quam hominibus, propter quos nascerentur. Si quis enim esuriens peteret,

qui manichaeus non esset, quasi capitali supplicio damnanda buccella

videretur, si ei daretur.

18

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!