11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

106 sfântul augustin

caput vi

Quid ego miser in te amavi, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum

sexti decimi anni aetatis meae? Non enim pulchrum eras, cum

furtum esses. Aut vero aliquid es, ut loquar ad te? Pulchra erant poma

illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium,

creator omnium, Deus bone, Deus summum bonum et bonum verum

meum; pulchra erant illa poma, sed non ipsa concupivit anima mea miserabilis.

Erat mihi enim meliorum copia, illa autem decerpsi, tantum ut

furarer. Nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar

fruens. Nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum,

condimentum ibi facinus erat.

Et nunc, Domine Deus meus, quaero, quid me in furto delectaverit, et

ecce species nulla est: non dico sicut in aequitate atque prudentia, sed

neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et vegetante

vita, neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare

plena fetibus, qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est

quaedam defectiva species et umbratica vitiis fallentibus.

12

Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia

Deus excelsus. Et ambitio, quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu

13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!