11.01.2022 Views

Sfantul-Augustin_Confesiuni

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

104 sfântul augustin

caput v

Etenim species est pulchris corporibus et auro et argento et omnibus, et

in contactu carnis congruentia valet plurimum ceterisque sensibus est sua

cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis

et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam

vindictae aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est

egrediendum abs te, Domine, neque deviandum a lege tua. Et vita, quam

hic vivimus, habet illecebram suam propter quendam modum decoris sui

et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. Amicitia quoque

hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de multis animis.

Propter universa haec atque huius modi peccatum admittitur, dum immoderata

in ista inclinatione, cum extrema bona sint, meliora et summa

deseruntur, tu, Domine Deus noster, et veritas tua et lex tua. Habent

enim et haec ima delectationes, sed non sicut Deus meus, qui fecit omnia,

quia in ipso delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum corde.

10

Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet,

nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus,

esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. Pulchra sunt enim et

decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia.

Homicidium fecit. Cur fecit? Adamavit eius coniugem aut praedium, aut

voluit depraedari, unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut

laesus ulcisci se exarsit. Num homicidium sine causa faceret ipso homicidio

delectatus? Quis crediderit? Nam et de quo dictum est vaecordi et nimis

crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat; praedicta est

tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. Quaere id

quoque: cur ita? Ut scilicet illa exercitatione scelerum, capta urbe, honores,

imperia, divitias adsequeretur et careret metu legum et difficultate rerum

propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. Nec ipse igitur

Catilina amavit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa illa faciebat.

11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!