08.06.2013 Views

Orações de sapiência - Universidade de Coimbra

Orações de sapiência - Universidade de Coimbra

Orações de sapiência - Universidade de Coimbra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

2 2 8 HILÁRIO MOREIRA

tamen animi immortalis labefactare nequunt. Instruit etiam ad caritatem,

beneficentiam ac animi moderationem.

Quae omnia, cum in intimis hominum sensibus adfigat, ad spem gloriae

immortalis mortales auditores erigit, studioque diuinitatis ad religionem et

honestatis officia erudit et inflammat ac ultra uires confirmat, quibus, ea

quae docet, perfici constanter possint. Et quamuis mortem carnis [22] doceat,

non id significat expetendam esse animae solutionem a corpore antequam

praestitutum a Deo tempus aduenerit, sed debere unumquemque animum

ab hac mole corporea et uitiis hinc inde scaturientibus surrigere et, quantum

fieri potest, omni contagione carnis sequestrata, in sola profundissimarum

rerum contemplatione uersari.

Huic subscribit sententiae Macrobius in Scipionis somnium, qui bipartitam

hanc mortis diuisionem refert, ut altera natura accidat, altera ex uirtute

proficiscatur. Ad hoc et illud Pauli: cupio dissolui et esse cum Christo.

Ad haec etiam pertinent quae scribit Aurelius Augustinus in libro de Vera

Religione : Platonem siquidem, refert, hortari solitum adolescentes suos, ut a

Venereis uoluptatibus abstinerent persuasissimumque haberent ueritatem non

corporeis oculis aut sensu aliquo, sed sola mentis puritate uideri. Ad quam

percipiendam nihil magis impedimento esse, quam uitam libidini deditam,

et falsas imagines rerum sensibilium quae nobis per corpus imprimuntur.

Cernitis me, auditores humanissimi, diuinae theologiae amore raptum,

excessisse modum orationis, et tamen non implesse quod uolui. Sed quoniam

e scopulosis locis enauigauit oratio et, inter canas spumeis fluctibus cauteis,

fragilis in altum cymba processit, doctrinarum scopulis transuadatis, alio

iam uela torqueamus. Precor tamen ueritatis euangelicae amantissimos, ut

eam sincera fide et honestis uirtutum officiis excolant.

Audiuimus, studiosi adolescentes, quid nosse, quid cupere debeamus.

Id hactenus elaboraui ut philosophiae partes ederem, quarum disciplinis

assuefacti homines et exculti, eficacissimo medicamento gaudent, quo et

animorum morbos curant, et nomen, quod una cum corporibus delesset

uetustas, immortalitati tradunt; quarum, qui se muneribus insinuat, statim

faciunt Iouis filium felici sidere natum atque, multiplici uirtute, aurea saecula

referentem. Quarum suauitate allecti, tandem sophi illi ueteres diminutas

hominum aetates exsecrabantur.

[23]Vnde et Socrates, cuius morte in philosophiam peccarunt homines,

uicina morte id fatebatur: hoc tantum scio quod nescio. Et sapiens ille

Themistocles, cum expletis centum et septem annis, se mori cerneret, dixisse

fertur se dolere quod tunc egrederetur e uita quando sapere coepisset.

Princeps ingenii et doctrinae Plato, octogesimo primo anno scribens mortuus

est. Isocrates nonaginta et nouem annos indicendi scribendique labore

compleuit. Et Cato ille Censorius, uir sapientissimus, iam senex, Graecas

litteras discere non erubuit.

Obra protegida por direitos de autor

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!