31.01.2013 Views

oorkondenboek Abdij kloosterrade - Historici.nl

oorkondenboek Abdij kloosterrade - Historici.nl

oorkondenboek Abdij kloosterrade - Historici.nl

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

nr. 2 a. 1122

Calixtus a episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis Richero abbati et canonicis

in ecclesia Sancti Gabrielis de Rodo b regularem vitam professis, tam presentibus quam

futuris, in perpetuum. c

Preceptum Domini habemus intrare per angustam portam, quia angusta via est quπ ducit

ad vitam.

Quia igitur vos, o filii in Christo karissimi, per divinam gratiam aspirati mores vestros

sub regularis vitπ disciplina coercere et, ut angustam valeatis ingredi portam, communiter

secundum sanctorum patrum institutionem omnipotenti Domino deservire proposuistis, nos

votis vestris paterno congratulamur affectu.

Unde etiam petitioni vestrπ benignitate debita impertientes assensum, religionis propositum

presentis privilegii auctoritate firmamus. Statuimus enim ut nulli omnino hominum

liceat vitπ canonicπ ordinem, quem professi estis, in vestra ecclesia immutare. Nemini etiam

professionis vestre facultas sit alicuius levitatis instinctu vel artioris religionis obtentu sine

prioris vel congregationis licentia de claustro discedere, quod si discesserit nullus eum episcoporum,

nullus abbatum, nullus monachorum sine communium litterarum cautione suscipiat,

quandiu videlicet in ecclesia vestra canonici ordinis tenor Domino prestante viguerit.

Vestra itaque omnia protectione sedis apostolicπ munientes vobis vestrisque successoribus

in eadem religione mansuris ea perpetuo possidenda sancimus, quπ in presentiarum pro

communis victus sustentatione legitime videmini possidere, et quπcunque in futurum largiente

Domino iuste atque canonice poteritis adipisci. Nulli ergo hominum liceat eandem

ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel

temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione

et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Obeunte te nunc

eius loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu

violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris

secundum Dei timorem providerint eligendum. Electus autem a dicesano d benedicatur

episcopo, a quo etiam chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum

et ordinationes clericorum vestrorum accipietis, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque

communionem apostolicπ sedis habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere.

Alioquin pro eorundem sacramentorum susceptione catholicum quem malueritis antistitem

adeatis, salvo tamen in omnibus catholici Leodiensis episcopi iure ac reverentia. Sane fructuum

vestrorum decimas, quos propriis sumptibus laboribusve colligitis, vobis absque episcoporum

vel episcopalium ministrorum contradictione habendas statuimus.

Siqua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostrπ constitutionis paginam

sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non presumptionem

suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat,

reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore

ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo

examine districtπ ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesiπ iusta servantibus sit pax

Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonπ actionis percipiant et apud districtum

iudicem premia πternπ pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

2

a b c d Kalixtus B. – Rode B. – hier een leesteken bestaande uit 5 punten en een virgula A. – o bovengeschreven

A, lees diocesano B.

11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!