17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

74

Martyr 1 facta ab eo ait aratra et iuga, et alia pacis opera. Sed et in Veteris Testamenti

libris saepe videas nihil de Prophetis dici nisi ex quo verbum Domini ad eos factum

est, id est ex tempore ἀναδείξεως αὐτῶν πρὸς τὸν Ἰσραὴλ ut loquitur Lucas I, 80.

Et hoc ipsum est quod illa locutione ‘surrexit Propheta’, solet indicari.

Adres: A monsieur Monsieur de Puy.

641. 1621 Mei 14. Aan B. Aubéry du Maurier 2

Affectum tuum in me, Vir Illustris, quem haud digne exprimam, nisi paternum dixero,

nuntiant ex patria uxor et amici, testantur tuae, et ad me et ad alios, qui hic sunt,

literae. Eundem fideliter exprimit Vir Amplissimus Marbaldus 3 affinis tuus, qui omnia

mihi large obtulit, quae usui esse possent. Quibus pro rebus gratias referre meum

non est, sed eius, qui istius summae tuae bonitatis et auctor est et erit remunerator.

Ego postquam Lutetiam veni tot undique gaudiis circumfundor, quot in diuturno

carcere tristia senseram: Tanta est in me procerum benevolentia, tantus literatorum

ad me concursus. Itaque iucundissima colloquia egregiam longae solitudini vicem

rependunt. Prae caeteris Tilenus 4 et Puteanus 5 omni me officiorum genere ornant.

Inter tot laeta unum dolet, quod rursus ad arma impelli Gallia vestra videtur. Sed

Regis bonitas et eorum, qui a consiliis ipsi sunt, sapientia spem facit aut bellum

mutatum iri aequa pactione, aut victoriae usum non alium fore, quam ut victis dematur

iniuriae licentia: quod Deus faxit, Imperii vestri toties sospitator. Idem te, Vir Maxime,

tuamque domum propitius custodiat. 14 Maii, 1621. Lutetiae.

642. 1621 Mei 14. Aan N. van Reigersberch 6

Ternis tuis literis, Frater merito charissime, quas scripsisti 4, 5, et 28 Aprilis pariter

respondeo. Ac primum scire te volo summam tuam pro rebus meis curam semper

mihi pergratam fuisse et nunc pergratissimam. Oro te quantum possum, quanquam

hoc ipso scio opus non esse, ne in hoc tam pio officio defatigeris: cui vicem Deus

rependet. De meis rebus ex literis, quae postea ad amicorum manus pervenerunt,

nonnihil intellexeris. Certi nihildum habeo, spei abunde. Res Galliae adhuc inter

pacem bellumque dubiae fluctuant. Sed hoc incertum pauci dies diriment. Societatem

et amicitiam suam Rex nostris eo liberalius obtulit, ne si ad bellum res hic vergeret

adversarii sui ex nostris partibus ope iuvarentur. Et Legati 7 vicissim liberaliter polliciti

sunt operam se daturos, ut ea, de quibus Rex querebatur, in posterum cessent. De

Arsenio 8 dixerunt Regios ministros sollicitos non esse debere, quando ille domi

invidia atque odio multorum laboraret,

1 Iustinus, Dialogus cum Tryphone 79 (= Migne, Patr. Gr. VI p. 688).

2 o

Gedrukt Epistolae p. 56. Beantwoord door n . 656.

3 Zie p. 60 n. 4.

4 Zie p. 68 n. 6.

5 Een der gebroeders Dupuy; zie p. 66 n. 7.

6 Gedrukt Epistolae p. 56.

7 Zie p. 42 n. 1.

8 François van Aerssen.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!