17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

73

testimonium divinae in me benignitatis, quae me ex arca velut ex utero nasci, aut

velut ex sepulchro exsurgere voluit, et ex mortis miserrimae confinio fecit vitae

prosperioris auspicium. Lutetiae VIII Maii CIƆIƆCXXI.

640. [1621 Mei]. Aan P. Dupuy 1

Quod nuper ex te quaesierat amicus, Vir Clarissime, cur hi qui libros scripserunt,

quos Evangelia appellamus, eorum quae a Domino nostro acta sunt nihil

commemorant ante annum tricesimum, praeter unicum illud quod duodecimo eius

anno contigisse Lucas narrat, de eo sic videtur: Quid cuique scriptori narrandum

sit, quid non, ex fine petendum operis. Apostoli autem et eorum discipuli non

qualemcunque historiam Christi scribere in animo habuerunt; sed argumentum,

sicut eius quod ore praedicabant, ita eius quod consignabant literis, erat, quod titulus

praefert: Evangelium, id est dogma novum resipiscentiam exactam deposcens, et

promittens remissionem peccatorum et vitam aeternam, quod praeparationis modo

a Baptista annuntiatum est, perfecte vero a Christo revelatum, et per Apostolos per

orbem totum iussum praedicari, Mat. IV. 23. IX. 35. XXIV. 14. Marci I. 14. Eph. VI.

15. XI. 17. Act. X. 36. Luc. XVI. 16. Hinc doctrina omnis a Christi doctrina discrepans

vocatur ‘aliud Evangelium’, II Cor. XI. 4. Gal. I. 6. Ad huius vero dogmatis a Christo

revelati veritatem et promissionis certitudinem testandam faciunt mors eius,

resurrectio, ascensus in coelum et missio Spiritus sancti, per quae omnia apertissime

filius Dei declaratus est. Hinc Evangelium duabus constat partibus: doctrina ipsa et

historia quatenus doctrinam confirmat. Oportet, inquit Petrus, testem resurrectionis

Christi constitui aliquem ex iis qui cum eo versati sunt a tempore quo baptizare

coepit Iohannes, ad id usque tempus quo Christus in coelum est assumtus, Act. 1.

22. Et alibi hanc praedicationem vocat verbum quod per Iudaeam exiit initio facto a

Galilaea, statim ab eo baptismate quod per Iohannem est praedicatum, Act. X. 37.

Et Lucas libri sui prioris argumentum breviter describit, narrationem eorum quae

Iesus fecit et docuit usque ad assumtionem, nimirum ex quo et docere et miracula

facere coepit. Principium autem miraculorum fuit illud quod fecit in Cana Galilaeae,

Ioh. II. 11; postquam scilicet a Iohanne erat baptizatus, quod accidit aetatis anno

tricesimo, Luc. III. 23; qua in re Deus a Christo morem geri voluit legi, quae Levitas

non ante eam aetatem ad sacras functiones admittebat, Num. IV. 3. 47. 1. Paralip.

XXIII. 2. Quare quae de divina eius nativitate a Iohanne Apostolo, de humana a

Matthaeo et Luca, et ab eodem Luca de illa in templo quasi futuri magisterii

prolusione narrantur, praefationis vicem habenda sunt, ad indicandam certius

magisque commendandam eius personam a qua Evangelium suam habet

auctoritatem. Quare cum ante iustam illam aetatem nihil actum sit a Christo quod

eo pertineret, merito totum illud tempus a sacris scriptoribus silentio involvitur. Egit

enim vitam ad id tempus privatam patri credito matrique obediens, Luc. II. 51. Unde

non tantum τέϰτονος υἱὸς Matt. XIII. 55. sed et τέϰτων appellatur Marci VI. 3. Iustinus

1 Hs. Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 16 f. 101. Gedrukt Epistolae p. 55. Ik plaats den brief hier,

omdat de Epistolae hem op n o . 639 laten volgen, maar vind in den brief zelf geen enkele

aanwijzing voor de dateering.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!