17.08.2013 Views

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

72

638. [1621] Mei 6. Van G. Jacchaeus 1

Ampl. D. Quantum dolorem vulnus tibi inflictum incussit, tanta insperata libertas

voluptate perfudit: et labore supervacuo levavit; gestiebat enim animus solari eum,

qui de nostri ordinis hominibus et privatim et publice bene esset meritus. Cogitabam

tamen frustra ad patientiam hortari eum, qui certamen cum ipsa fortuna ultro

poposcisset. Memineram te illustre ingenium philosophia imbuisse non quidem ut

‘magnifico nomine’ - ut ait ille 2 - ‘segne otium velares’ sed quo firmior adversus

fortuita vitam traduceres. Quorum sane studiorum fructum uberrimum sensisse te

tot noverunt, quot nominis tui splendor perstrinxit. Et quanquam vota absentium et

desideria non valde iuvent, minuunt tamen nescio (quomodo) dolorem, et conceptam

de fortunae adversitate tristitiam. Quod sane in meipso quoad te maxime sensi cum

insperatus et gratissimus libertatis tuae nuncius cives nostros aedibus evocasset:

iurasses illic ab omnibus agi de imperii summa, provincia capta, aut Annibale

profligato; adeo sollicite omnes historiam narrabant. Illius diei et facinoris memoriam

sacravimus, conscio Baccho, omnium Deorum maxime populari. Ego tibi tuisque

vivo, simul etiam iuvenem istum 3 tibi commendo: cuius maximum votum est te videre

et alloqui. Vale vir Ampliss. prid. Nonas Mai. Lugd. Bata:

T.T.

Gilbertus Iacchaeus.

Adres: Viro Ampliss. D. Hugoni Grotio. Lutetiam.

In dorso schreef Grotius: Gilbertus Iacchaeus In. maio 1621.

639. 1621 Mei 8. Aan N.N. 4

Libertas, maximum huius vitae bonum et naturae convenientissimum, hoc habet

incommodi, quod eius utendae modum vix servat incauta mortalitas. Puto id mihi

evenisse, cum epigrammata 5 quibus ipse mihi sum gratulatus, quasi illa me libero

captiva non oporteret esse, emisi, unde primum ad amicos, deinde ad te etiam, vir

Illustris, pervenerunt, cuius censuram merito etiam seria operum reformident. Multum

fuerat ista semel legisse, tu vero etiam servare cupis, et quidem manu mea. Atqui

etiam amoenissimis floribus brevis est gratia et quae primo aspectu se commendant,

si multum, si saepe intuearis, ex satietate pariunt sui fastidium. Faciendum tamen

est quod iubes, quando me nihil tale merentem ita comitate tua obstrinxisti, ut etiam

contra pudorem meum obsequi tibi debeam. Habe ergo quod vis, vir eminentissime,

sed habe, quod rogo, non ut versus, sed ut

1 Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Gedrukt Epistolae ex museo J. Brant p. 26. Over den schrijver

zie I, p. 213 n. 2.

2 Tacitus, Hist. IV, 5, 7.

3 Wie de jongeman is, die den brief overbracht, blijkt niet.

4 Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 16 f. 98. Gedrukt Epistolae p. 55. De brief is

waarschijnlijk aan een der Fransche beschermers van De Groot, Jeannin, Boisise of Peiresc

geschreven.

5 Zie p. 68 n. 5.

Hugo de Groot, Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!